Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 20

Et alter,etc. Qui ad praeputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quae circumcisioni credita est, ad praedicandum commisit. Quae quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicae convertit.In sudario,etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad praedicandum idoneus, officium praedicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis praedicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.
(* Traductions européennes)